Grupo de Pesquisa em Marketing da Universidade Federal de Sergipe

Marketing Imobiliário

Publicado por: gmarketingufs em: 23 23UTC setembro 23UTC 2009

Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei (cf. 1 Cor. 3, 9). Dominus ipse se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (cf. Mt. 21, 42 par.; Act. 4, 11; I Pt. 2, 7; Ps. 117, 22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur (cf. 1 Cor. 3, 11), ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei (cf. 1 Tim. 3, 15), in qua nempe habitat eius familia, habitaculum Dei in Spiritu (cf. Eph. 2, 19-22), «tabernaculum Dei cum hominibus» (Apoc. 21, 3), et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a Sanctis Patribus laudatur, et in Liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem.[5] In ipsa enim tamquam lapides vivi [9] his in terris aedificamur (cf. I Pt. 2, 5). Quam sanctam civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, «paratam sicut sponsam ornatam viro suo» (Apoc. 21, 1 s.).

Ecclesia etiam, «quae sursum est Hierusalem» et «mater nostra» appellatur (Gal. 4, 26; cf. Apoc. 12, 17), describitur ut sponsa immaculata Agni immaculati (cf. Apoc. 19, 7; 21, 2 et 9; 22, 17), quam Christus «dilexit … et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret» (Eph. 5, 25-26), quam sibi foedere indissolubili sociavit et indesinenter «nutrit et fovet» (Eph. 5, 29), et quam mundatam sibi voluit coniunctam et in dilectione ac fidelitate subditam (cf. Eph. 5, 24), quam tandem bonis caelestibus in aeternum cumulavit, ut Dei et Christi erga nos caritatem, quae omnem scientiam superat, comprehendamus (cf. Eph. 3, 19). Dum vero his in terris Ecclesia peregrinatur a Domino (cf. 2 Cor. 5, 6) tamquam exsulem se habet, ita ut quae sursum sunt quaerat et sapiat, ubi Christus est in dextera Dei sedens, ubi vita Ecclesiae abscondita est cum Christo in Deo, donec cum Sponso suo appareat in gloria (cf. Col. 3, 1-4).

Marketing Ambiental

Publicado por: gmarketingufs em: 23 23UTC setembro 23UTC 2009

Sicut in Vetere Testamento revelatio Regni saepe sub figuris proponitur, ita nunc quoque variis imaginibus intima Ecclesiae natura nobis innotescit, quae sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae, in libris Prophetarum praeparantur.

Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est (cf. Io. 10, 1-10). Est etiam grex, cuius ipse Deus pastorem se fore praenuntiavit (cf. Is. 40, 11; Ez. 34, 11 ss.), et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum (cf. Io. 10, 11; I Pt. 5, 4), qui vitam suam dedit pro ovibus (cf. Io. 10, 15).

Est Ecclesia agricultura seu ager Dei (cf. 1 Cor. 3, 9). In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et Gentium reconciliatio facta est et fiet (cf. Rom. 11, 13-26). Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa (cf. Mt. 21, 33-43 par.; Is. 5, 1 ss.). Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere (cf. Io. 15, 1-5).

Hello world!

Publicado por: gmarketingufs em: 23 23UTC setembro 23UTC 2009

Welcome to WordPress.com. This is your first post. Edit or delete it and start blogging!


  • Nenhuma
  • Mr WordPress: Hi, this is a comment.To delete a comment, just log in, and view the posts' comments, there you will have the option to edit or delete them.

Arquivos

Seguir

Obtenha todo post novo entregue na sua caixa de entrada.