Publicado por: gmarketingufs em: 23 23UTC setembro 23UTC 2009
Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei (cf. 1 Cor. 3, 9). Dominus ipse se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (cf. Mt. 21, 42 par.; Act. 4, 11; I Pt. 2, 7; Ps. 117, 22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur (cf. 1 Cor. 3, 11), ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei (cf. 1 Tim. 3, 15), in qua nempe habitat eius familia, habitaculum Dei in Spiritu (cf. Eph. 2, 19-22), «tabernaculum Dei cum hominibus» (Apoc. 21, 3), et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a Sanctis Patribus laudatur, et in Liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem.[5] In ipsa enim tamquam lapides vivi [9] his in terris aedificamur (cf. I Pt. 2, 5). Quam sanctam civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, «paratam sicut sponsam ornatam viro suo» (Apoc. 21, 1 s.).
Ecclesia etiam, «quae sursum est Hierusalem» et «mater nostra» appellatur (Gal. 4, 26; cf. Apoc. 12, 17), describitur ut sponsa immaculata Agni immaculati (cf. Apoc. 19, 7; 21, 2 et 9; 22, 17), quam Christus «dilexit … et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret» (Eph. 5, 25-26), quam sibi foedere indissolubili sociavit et indesinenter «nutrit et fovet» (Eph. 5, 29), et quam mundatam sibi voluit coniunctam et in dilectione ac fidelitate subditam (cf. Eph. 5, 24), quam tandem bonis caelestibus in aeternum cumulavit, ut Dei et Christi erga nos caritatem, quae omnem scientiam superat, comprehendamus (cf. Eph. 3, 19). Dum vero his in terris Ecclesia peregrinatur a Domino (cf. 2 Cor. 5, 6) tamquam exsulem se habet, ita ut quae sursum sunt quaerat et sapiat, ubi Christus est in dextera Dei sedens, ubi vita Ecclesiae abscondita est cum Christo in Deo, donec cum Sponso suo appareat in gloria (cf. Col. 3, 1-4).