Ciclano
Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum (cf. Io. 17, 4), missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret, atque ita credentes per Christum in [7] uno Spiritu accessum haberent ad Patrem (cf. Eph. 2, 18). Ipse est Spiritus vitae seu fons aquae salientis in vitam aeternam (cf. Io. 4, 14; 7, 38-39), per quem Pater homines, peccato mortuos, vivificat, donec eorum mortalia corpora in Christo resuscitet (cf. Rom. 8, 10-11). Spiritus in Ecclesia et in cordibus fidelium tamquam in templo habitat (cf. 1 Cor. 3, 16; 6, 19), in eisque orat et testimonium adoptionis filiorum reddit (cf. Gal. 4, 6; Rom. 8, 15-16 et 26). Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cf. Io. 16, 13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit, et fructibus suis adornat (cf. Eph. 4, 11-12; 1 Cor. 12, 4; Gal. 5, 22). Virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit.[3] Nam Spiritus et Sponsa ad Dominum Iesum dicunt: Veni! (cf. Apoc. 22, 17). Sic apparet universa Ecclesia sicuti «de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata».[4]
Beltrano
Ecclesiae sanctae mysterium in eiusdem fundatione manifestatur. Dominus enim Iesus Ecclesiae suae initium fecit praedicando faustum nuntium, adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi: «Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei» (Mc. 1, 15; cf. Mt. 4, 17). Hoc vero regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit. Verbum nempe Domini comparatur semini, quod in agro seminatur (cf. Mc. 4, 14): qui illud cum fide audiunt et Christi pusillo gregi (cf. Lc. 12, 32) adnumerantur, regnum ipsum susceperunt; propria dein virtute semen germinat et increscit usque ad tempus messis (cf. Mc. 4, 26-29). Miracula etiam Iesu Regnum iam in terris pervenisse comprobant: «Si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos Regnum Dei» (Lc. 11, 20; cf. Mt. 12, 28). Ante omnia tamen Regnum manifestatur in ipsa Persona Christi, Filii Dei et Filii hominis, qui venit «ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc. 10, 45).
Marciliano
Cum autem Iesus, mortem crucis pro hominibus passus, resurrexerit, tamquam Dominus et Christus Sacerdosque in aeternum constitutus apparuit (cf. Act. 2, 36; Hebr. 5, 6; 7, 17-21), atque Spiritum a Patre [8] promissum in discipulos suos effudit (cf. Act. 2, 33). Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit. Ipsa interea, dum paulatim increscit, ad Regnum consummatum anhelat, ac totis viribus sperat et exoptat cum Rege suo in gloria coniungi.